라틴어 문장 검색

ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus qui dictatoris verbis denuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 696:1)
indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 70:1)
qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae, ducique ante lictorem in castra est iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 117:1)
lictoribus imperat ut eum se adire quotiens velit patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 194:2)
cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 115:1)
Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 251:1)
sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae volvit amnis propugnantem interfectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 262:1)
et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:2)
lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 223:3)
Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 547:1)
et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 412:2)
tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 735:2)
In praetorio tetenderunt Albius et Atrius, classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 416:1)
Poenus in re subita parumper incertus trepidavit utrum quinqueremem sequeretur an in hostes rostra converteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 453:1)
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION