라틴어 문장 검색

beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum.
(세네카, 행복론, Liber II 31:2)
si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim.
(세네카, 행복론, Liber IV 173:7)
itaque ab illa recedamus, de iis loquamur vitiis, quae detestamur sine horrore.
(세네카, 행복론, Liber VII 109:2)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
pallor ruborem pellit et formas dolor errat per omnes:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:11)
coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:32)
sic face tristem pallida lucem funde per auras, horrore novo terre populos inque auxilium, Dictynna, tuum pretiosa sonent aera Corinthi.
(세네카, 메데아 12:22)
pallor fugat ruborem, nullum vagante forma servat diu colorem.
(세네카, 메데아 13:5)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
Horrore vinctum trepidus astrinxit rigor.
(세네카, 옥타비아 13:15)
piger ignavos alligat artus languor, et aegro rubor in vultu, maculaeque cutem sparsere leves;
(세네카, 오이디푸스 2:47)
Horrore quatior, fata quo vergant timens, trepidumque gemino pectus affectu labat:
(세네카, 오이디푸스 3:4)
rumpitur caecum chaos iterque populis Ditis ad superos datur' subsedit omnis silva et erexit comas, duxere rimas robora et totum nemus concussit horror, terra se retro dedit gemuitque penitus:
(세네카, 오이디푸스 7:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION