라틴어 문장 검색

Sed Arnolfus, sancti sepulcri cancellarius, et caeteri complures, quibus tota massa innotuit, et oblatio Dominici sepulcri, nequaquam verum patriarcham profiteri asserebant, sed inaestimabilem pecuniam clanculum suis locellis reposuisse eum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:6)
nam et sequitur 'congerere arboribus caeloque educere certant'. et aram, quae ante sepulcrum fieri consuevit, intellegere non possumus, ut stant manibus arae, cum nondum facta sit funeratio, quae praecedit sepulcrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1772)
Item ipso in anno secundo regis Baldewini secundi [0716B] in Sabbato sancto ejusdem resurrectionis, qua Godefridus et praedicti milites in crastino sunt ab Idumaeis trucidati, quando jugis de coelo gratia Dei ad corroborandam fidem Dominicae resurrectionis, in lampade olei in sepulcro Dominico reposita, flammam in momento suscitat ad incendendum hac nocte paschalem cereum, quidam peregrini circiter septingenti qui, adorato Domino Jesu ante sepulcrum ipsius venerabile, et qui, viso miraculo ignis coelitus accensi, in gaudio et hilari corde a Jerusalem descenderant ut fluenta Jordanis visitarent juxta ritum fidelium, ubi jam a montanis usque ad castellum Cuschet et de Burgewins processissent in solitudinis loco, ecce Sarraceni de Sur et Ascalone [0716C] adsunt, armis fortissime peregrinos incurrentes et cum eis praelia conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:1)
Petrus vero introiens ad imperatorem confidenter, in nomine Domini Jesu Christi, salutavit, et quia in ipsius Christi amore et gratia ad visitandum sanctum ejus sepulcrum ex patria sua secesserit, recitat per singula, et adversitates quas jam in brevi pertulerit commemorat, viros potentissimos, comites et duces [0400A] nobilissimos, se post modicum subsecuturos denuntiat, qui causa visendi Dominicum sepulcrum, ardentissimo desiderio pariter viam insistere Jerusalem decreverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:2)
Reducto itaque sic patriarcha Dagoberto Jerusalem ac in sede suae majestatis relocato, proxima die in templo Dominici sepulcri concilium statutum est, ubi idonei testes et accusatores in praesentia et audientia domini cardinalis ac totius Ecclesiae convenerunt, Baldewimus Caesareae urbis episcopus, et episcopus de Bethlehem, [0633B] Robertus episcopus de Rama, Arnolfus cancellarius et archidiaconus Dominici sepulcri et clerici multi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION