라틴어 문장 검색

Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma, Et matutinus volucrum sub culmine cantus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:1)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Ut fera, quae densa venantum septa corona Contra tela furit seseque haud nescia morti Iniicit et saltu supra venabula fertur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 25:1)
Di Iovis in tectis casum miserantur inanem Amborum et tantos mortalibus esse labores, quibus ipsi scilicet carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:5)
Dius Ulixes, — spelaea ferarum, — daedala tecta, Rhodopeiae arces, Altaque Panchaea, . . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 15:2)
Sudabant etiam fauces intrinsecus artae Sanguine, et ulceribus via saepta coibat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:3)
atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes, et in eodem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 15:3)
Nec cithara reboant laqueata aurataque tecta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 21:2)
qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:2)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 15:1)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
Non auro tectisque modus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:4)
Credas, aut tecta nefandas Corripuisse faces, aut iam, quatiente ruina, Nutantes pendere domos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:54)
magnique penates, Submovisse hiemem tecto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION