라틴어 문장 검색

Quae ista saevitia est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 118:2)
Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:2)
Saevitia erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:6)
Non est saevitia, certamen est, quod quo saepius adierimus, fortiores erimus.
(세네카, De Providentia, book 1 48:5)
Mille trecentos cives, optimum quem- que occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:2)
Omnis vita servitium est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:1)
Liberque non ob licentiam linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio curarum animum et adserit vegetatque et audaciorem in omnis conatus facit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:6)
Verbera, laminae, eculeus, quicquid antiqua saeuitia inuenerat, quicquid adiecerat noua - quid amplius dicam?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.19)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
non arma saeva miles aptabat manu nec torta clausas fregerat saxo gravi ballista portas, iussa nec dominum pati iuncto ferebat terra servitium bove:
(세네카, 파이드라 7:20)
omne servitium feram, non me per altas ire si iubeas nives, pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
(세네카, 파이드라 8:33)
dirum et invisum et grave est servitia ferre?
(세네카, Troades 935:1)
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 14)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION