라틴어 문장 검색

Diximus et intentionem esse probandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:2)
Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:18)
Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:25)
Haec diximus ut in amicis mores probemus, non aestimemus censum.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:31)
Sic ergo probatur intentio.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:32)
Quocirca illius quem eligis est probanda discretio;
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:4)
Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:6)
Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:1)
quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:2)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:3)
Nec quemquam in amicis eligendis vel probandis taedeat esse sollicitum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:5)
Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:8)
Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:9)
Sed quia oculi sapientis in capite eius, si nos sumus membra et Christus caput, faciamus quod ait propheta:
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:9)
Felicissimam vitam, ait Sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION