라틴어 문장 검색

Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:7)
sed omni instantia, omnique feruore, quae inchoastis, Deo auctore peragite;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.11)
In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:15)
Decretumque est communi consilio, quia satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:5)
EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.2)
Unde et genti suae et illis, in quibus exulabat, nationibus Scottorum siue Pictorum, exemplo uiuendi, et instantia docendi, et auctoritate corripiendi, et pietate largiendi de his, quae a diuitibus acceperat, multum profuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:2)
Ut Orientales Saxones tempore mortalitatis ad idolatriam reuersi, sed per instantiam Iarumanni episcopi mox sint ab errore correcti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.1)
instituta quoque disciplinae regularis, quae uel ab ipso didicissent, et in ipso uidissent, uel in patrum praecedentium factis siue dictis inuenissent, indefessa instantia sequerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:5)
Ueniens uero Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam uiri sanctissimi ac doctissimi, Bonifatii uidelicet archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:2)
unde cum eadem reverti posset ad suos priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:2)
satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 232:1)
si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 570:1)
obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 416:3)
satius multo fuisse non moveri bellum adversus eum quam omitti motum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 401:1)
nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 556:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION