라틴어 문장 검색

Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 346)
Ego dudum non nihil veritus sum Dave abs te, ne faceres idem Quod vulgus servorum solet dolis ut me deluderes Propterea quod amat filius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 413)
An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3287)
Iam tum erat suspicio Dolo malo haec fieri omnia:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 310)
Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina, nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:3)
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:10)
hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:13)
Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:14)
primusque Thymoetes duci intra muros hortatur et arce locari, sive dolo, seu iam Troiae sic fata ferebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:11)
Aut ulla putatis dona carere dolis Danaum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:4)
Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum pastores magno ad regem clamore trahebant Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro, hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis, obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus, seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 5:1)
Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:10)
Talibus insidiis periurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:1)
"Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:1)
Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION