라틴어 문장 검색

paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 126:2)
Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장2)
Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장58)
Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint aut non sibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장26)
bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장54)
Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장7)
tunc cupiditates improbas ordinant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:4)
Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt et pueriles aut improbae et plus ausae quam pudore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:3)
Quod vides istos sequi, qui aut vellunt barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas coloris improbi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam, quod hominum oculis transire liceat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 21:1)
Fuge, o paternae mortis auxilium unicum, fuge et scelestas hostium vita manus, eversa domus est funditus, regna occidunt, hospes quis iste concitos currus agit?
(세네카, 아가멤논 16:31)
IVLIVS BASSVS timuit ne puella uideretur improbe iusiurandum exegisse;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 9:9)
Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotare:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 12:10)
Effecit scelestus iste, ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 1:5)
Callidus non difficilem aditum praebuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 59:1)
Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via.
(세네카, 행복론, Liber II 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION