라틴어 문장 검색

ita, qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones, erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere poterunt in operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장12)
cum ergo ea per se non sint aperta nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late vagantes scripturae, si non contrahentur, ut paucis et perlucidis sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis inpediente incertas legentium efficient cogitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말9)
itaque ut potuero quam apertissime ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam finitionesque sonituum designabo, uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장3)
ita his praescriptionibus qui voluerit uti, emendatas efficiet theatrorum perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장8)
cum ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechinis rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones animo paravi, e quibus haec est fructuum summa:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말18)
Amplius vero in id genus scripturae adhuc nemo incubuisse videtur, cum fuissent et antiqui cives magni architecti, qui potuissent non minus eleganter scripta comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말51)
quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad civitates municipiaque perducere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장111)
De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장1)
Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam dilucide pronuntiaretur, contendi, sed haec non est facilis ratio neque omnibus expedita ad intellegendum praeter eos, qui in his generibus habent exercitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장21)
Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장1)
Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장6)
non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 213:3)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)
rethor semper fuit in X (220,12 275,28 277,18.23 284,9 349,5.7 384,14 389,9), sed in R semper a correctore correctum est (rethor), in K 220,12 277,18. 23 codicis X scripturam, semel (284,9) rhetorum, reliquis locis rectam scripturam legimus, sine dubio ex eodem fonte e quo Rc hausit restitutam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말321)

SEARCH

MENU NAVIGATION