라틴어 문장 검색

Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 11:1)
Conrugato indicavere vultu plerique de considentibus Evangeli interventum otio suo inamoenum minusque placido conventui congruentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:1)
Nos vero, ut et honorem sacris feriis haberemus et vitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile verteremus, convenimus diem totum doctis fabulis velut ex symbola conferendis daturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 7:1)
Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:4)
Saltabat Hylas Oedipodem, et Pylades hac voce securitatem saltantis castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 15:1)
Gubernator qui explorat caelum crebro reflectere cervicem debet captando de diversis caeli regionibus securitatem sereni.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 11:1)
at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:7)
Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:2)
Modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicunque volent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 27:2)
8. Nulla vidua distringatur ad se maritandum, dum voluerit vivere sine marito, ita tamen quod securitatem faciat quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui de quo tenuerit, si de alio tenuerit.
(Magna Carta 10:1)
49. Omnes obsides et cartas statim reddemus que liberate fuerunt nobis ab Anglicis in securitatem pacis vel fidelis servicii.
(Magna Carta 51:1)
et si contencio super hoc orta fuerit, tunc inde fiat per judicium viginti quinque baronum, de quibus fit mencio inferius in securitate pacis.
(Magna Carta 54:2)
55. Omnes fines qui injuste et contra legem terre facti sunt nobiscum, et omnia amerciamenta facta injuste et contra legem terre, omnino condonentur, vel fiat inde per judicium viginti quinque baronum de quibus fit mencio inferius in securitate pacis, vel per judicium majoris partis eorundem, una cum predicto Stephano Cantuarensi archiepiscopo, si interesse poterit, et aliis quos secum ad hoc vocare voluerit.
(Magna Carta 57:1)
58. Nos reddemus filium Lewelini statim, et omnes obsides de Wallia, et cartas que nobis liberate fuerunt in securitate pacis.
(Magna Carta 60:1)
61. Cum autem pro Deo, et ad emendacionem regni nostri, et ad melius sopiendum discordiam inter nos et barones nostros ortam, hec omnia predicta concesserimus, volentes ea integra et firma stabilitate in perpetuum gaudere, facimus et concedimus eis securitatem subscriptam;
(Magna Carta 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION