라틴어 문장 검색

quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 176:1)
in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:1)
aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo vicit perseverantia consulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:1)
prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 210:1)
infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 210:2)
temptatum domi per dictatorem ut ambo patricii consules crearentur rem ad interregnum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 218:1)
creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 220:1)
et res haud ulla insigni ad causa ad interregnum redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 295:2)
ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 296:1)
eo laxamento cogitationibus dato quievit in praesentia seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 440:1)
postquam neque reverti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti viderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 444:2)
adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 491:1)
et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 492:1)
itaque interregnum initum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:2)
et quia pestilentia insecuta est, velut omnibus eo vitio contactis auspiciis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 245:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION