라틴어 문장 검색

unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum planeve tollendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:2)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
pedetemptim, inquit, ite et sedato/ nisu Ne su/ccussu arripia/t maior Dolor (Pacuvius hoc melius quam Sophocles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:6)
videsne, ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:11)
eius enim videtur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque adversantem libidini moderatam in omni re servare constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:4)
his autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:2)
a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:6)
quae autem ratione adversante incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:7)
ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo loco vult, insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:2)
quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:6)
quae vel optimarum rerum, ut ea sunt quae profertis, sedata tamen et tranquilla esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:13)
nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:4)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION