라틴어 문장 검색

Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in partibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denum mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit non minus pedes XII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장10)
deinde est introitus in peristylon.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장3)
Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:19)
'semita' est semis via, unde et semita dicta est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4053)
Audita hac armorum concussione, et vociferantium Turcorum crudeli insecutione, postremi exercitus, qui nondum a silva processerant, in unum conglobantur in angusta semita, per quam venerant, ad resistendum et prohibendum [0404A] semitae angustiam et montana;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:5)
Et principibus satisfaciens donis et verbis pacificis, ductorem viae per montana juxta littora maris, ubi loca semitarum perplexa et ignota erant, virum aetate senem concessit, qui eos a littore maris via reflexa per angustas fauces montis tam arcta semita duxit, ut vix homo post hominem, animal post animal incederet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION