라틴어 문장 검색

Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
Non hic ambiguo graditur Fortuna meatu, Non risum lacrimis, aduersis prospera, leta Tristibus in firmans, non mel corrumpit aceto, Aspera commiscens blandis, tenebrosa serenis, Connectens luci tenebras, funesta iocosis, Sed requies transquilla manet, quam fine carentem Fortune casus in nubila uertere nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:5)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye, Non illas largitur opes que sepe potentum Excecant animos et magestatis honorem Inclinant, minuunt leges et iura retardant, Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra Non eget, immo semel ditatus semper habundat, Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:1)
Sicque relatiua dilectio, mutuus adsit Nexus amicicie, quam nec Fortuna nouercans Soluat, nec casus agitet, nec gloria frangat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:9)
Sed quia nulla potest, nisi que Fortuna ministrat, Nil sine consilio Fortune perficit, immo Matris adire locum disponit filia, gressum Aggreditur superatque uie dispendia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:2)
Nunc meliore toga splendet, nunc paupere cultu Plebescens Fortuna iacet, nunc orphana ueste Prostat et antiquos lugere uidetur honores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:19)
sic cuncta uicissim Turbo rapit uariatque uices Fortuna uolutans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:28)
Hiis dictis, modico risu Fortuna seueros Exhilarans uultus, hec nate uerba rependit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:3)
Arripit ancipites post hec Fortuna meatus Et ceptum maturat iter.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:19)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
Ergo Nobilitas dotes et munera profert, Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum Nature dono, uirtutis munere, dote Electi, nulla peccati labe iacentem Afflat honore suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:23)
Dum Fortuna parat alias apponere dotes, Assistit danti Racio, ne forte priorum Munera fermentet unius munus et uno Depereat uicio multarum gloria rerum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:1)
Non sinit aduersis respergere prospera, mestis Gaudia, Fortunam se fallere cogit et auffert Hanc sibi, mendacem ueram facit esse, fidelem Falsam, constantem fluidam cecamque uidentem Reddit, et ad tempus cogit cessare uagantem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:2)
Ergo suas largitur opes Fortuna nec ultra Mensuram citraue sinit decurrere donum Fortune Racio, sed opes metitur et omnes Librat diuicias, ne si nimis effluat harum Alueus, in preceps mentem deducat et illam Mergat opum torens, animum declinet in usus Illicitos mentisque suos effeminet actus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION