라틴어 문장 검색

Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:2)
et non potius eius, cum quo in aeternum beatus uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?"
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:3)
quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 45:1)
hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 223:1)
cum alienigenis, cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 331:2)
Quod tibi sempiternum salutare sit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 137)
Charinvs Homo me miserior nullust aeque, opinor, neque advorsa cui plura sint sempiterna;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 31)
Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea sibi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 314)
Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3113)
[si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3142)
Haec dies summa hodie est, mea amica sitne libera, an sempiternam servitutem serviat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 184)
cum tibi me potis es sempiternum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 188)
nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri, eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas, quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4189)
namque ei materiae nec caries nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis utilis sempiterno.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장8)
ergo Democritus, etsi non proprie res nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur, sed sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in se soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION