라틴어 문장 검색

Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus, Pagina dum tangi non bene sicca timet, I puer et caro perfer leve munus amico, Qui meruit nugas primus habere meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X1)
Alta Suburani vincenda est semita clivi Et numquam sicco sordida saxa gradu, Vixque datur longas mulorum rumpere mandras Quaeque trahi multo marmora fune vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII3)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem Ampullis potas semisupinus aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV2)
Siccos pinguis onyx anhelat aestus Et flamma tenui calent ophitae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII6)
Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus, Propter sescentas Baccara gausapinas, Optat et obscuras luces ventosque nivesque, Odit et hibernos, si tepuere, dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX1)
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis, Rosos tepenti spondylos sinu condit Et devorato capite turturem truncum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX5)
Sicca domus queritur nullo se rore foveri, Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII3)
Nec finiantur morte supplicis poenae, Sed modo severi sectus Aeaci loris, Nunc inquieti monte Sisyphi pressus, Nunc inter undas garruli senis siccus Delasset omnis fabulas poetarum:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V5)
Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni Et poteram Scythicas hospes amare casas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII3)
Non est hic dominus, sed imperator, Sed iustissimus omnium senator, Per quem de Stygia domo reducta est Siccis rustica Veritas capillis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXII5)
Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX2)
tepet igne maligno Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI4)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION