라틴어 문장 검색

ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos quisque audire coeperat, non taceret 2 quia, donec scientiam natura combiberit, non maior est gloria dixisse quod noveris quam siluisse quod nescias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 5:1)
patrem inde patruosque minime silendos percucurrisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 1:5)
cetera depositis Lycomedis regia curis tranquilla sub pace silet, sed longa sagaci nox Ithaco, lucemque cupit somnumque gravatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:65)
Oceano veniebat ab hospite, mensis laetus et aequoreo diffusus nectare vultus - unde hiemes ventique silent cantuque, quieto armigeri Tritones eunt scopulosaque cete Tyrrhenique greges circumque intraque rotantur rege salutato;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권23)
silet aegra premitque iam commune nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권281)
te, quae vada fluminis infra cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis, qua tibi tota quies offensaque turbine nullo nox silet et teneros invitant murmura somnos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci19)
quae tua longinquis implorant iura querelis, certent laetitia, nosterque ex ordine collis confremat et sileant peioris murmura famae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici8)
seu pacis merito nemus reclusi felix Elysii tenes in oris, quo Pharsalica turba congregatio, et te nobile carmen insonantem Pompei comitantur et Catones, seu magna sacer et superbus umbra noscis Tartaron et procul noeentum audis verbera pallidumque visa matris lampade respicis Neronem, adsis lucidus et vocante Polla unum, quaeso, diem deos silentum exores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam39)
date serta per aras festaque pallentes hilarent altaria lucos, felix, haec, nimium felix plorataque nato umbra venit, longe Furiarum sibila, longe tergeminus custos, penitus via longa patescat manibus egregiis, eat horrendumque silentis accedat domini solium gratesque supremas perferat et totidem iuveni roget anxius annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum9)
Quis carmine digno exsequias et dona malae feralia pompae perlegat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam78)
postquam iussa quies siluitque exterritus orbis, incipit ex alto - grave et immutabile sanctis pondus adest verbis, et vocem fata sequuntur - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권70)
nec zephyri rapuere gradum, sed foeda silentis aura poli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권3)
"quin vultur et altis desuper accipitres exsultavere rapinis, monstra volant, dirae stridunt in nube volucres, nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo damna canens, quae prima deum portenta sequamur?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권187)
"nam sese immoti gyro atque in pace silentes ceu muris valloque tenent, sed fortior ecce adventat per inane cohors;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권201)
"scilicet ut vanis avibus natoque domoque et thalamis potiare iacens, sileamus inulti Tydeos egregii perfossum pectus et arma foederis abrupti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권272)

SEARCH

MENU NAVIGATION