라틴어 문장 검색

obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam rationem insidiarum cognoscere possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장1)
iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 2:5)
quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem, - si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur, - quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 3:1)
primum integritatem atque innocentiam singularem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장3)
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησισ est nominata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:4)
quod et inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 4:3)
Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:2)
singularis est igitur quaedam natura atque vis animi seiuncta ab his usitatis notisque naturis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:5)
aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:1)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
Legite in Petronio, et invenietis de nominativo singulari hoc factum.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXII8)
Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate prudentia fide prope singulari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:4)
Inde et liber crevit, dum ornare patriam et amplificare gaudemus, pariterque et defensioni eius servimus et gloriae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:2)
mox vehiculum ascendit, assumit uxorem singularis exempli vel aliquem amicorum, ut me proxime.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 5:2)
victa est noverca, ipsa heres ex parte sexta, victus Suburanus, qui exheredatus a patre singulari impudentia alieni patris bona vindicabat, non ausus sui petere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION