라틴어 문장 검색

Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:5)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:1)
Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:1)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:4)
purusque iam sinus curari potest implentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:3)
Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:6)
aut etiam in plures sinus diuiduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:8)
testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 40:5)
si inferior, a pectore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 4:5)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus uitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:2)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:2)
Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:4)
atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:2)
deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION