라틴어 문장 검색

sic fatus, et omnia rite disponit, qui bella gerant, qui moenia servent, quas in fronte manus, medio quas robore sistat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권184)
"tantum exorata Pelasgis siste levem campum, celeres neu praecipe Pareas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권141)
subit altera cuspis cornipedisque fugam succiso poplite sistit, tunc cadit ipse Dryas - mirum - nec vulneris umquam conscius:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권375)
"merui, genetrix, poenas invita capesse;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권383)
"tunc tempus erat, cum sanguis Achivum integer, ire ultro propriamque capessere pugnam, non plebis Danaae florem regumque verendas obiectare animas, ut lamentabile tantis urbibus induerem capiti decus, aspera quando praeteriit virtus, nunc saltem exsolvere fas sit, quae merui, scis namque, socer, licet alta recondas volnera et adflictum generi vereare pudorem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권71)
"sic thalamos, sic pignora fida capessas, nec tibi sit virtus fortunam evadere dextra, sed lucem deprensus ames."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권388)
Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:4)
Hoc ergo duce uires capessunt Brettones, et uictores prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente suscipiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:2)
at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 133:1)
ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque vulnere adfectum corpus sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 259:2)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:4)
tum ad equites dictator advolat obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:1)
totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 310:2)
qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 489:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION