라틴어 문장 검색

cur avunculus meus vir innocentissumus idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola trucidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit iubere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 81:5)
quod contigit M. Bruto summo genere nato, illius filio, qui iuris civilis in primis peritus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:8)
Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:2)
fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:3)
exactis regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania verborum videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:7)
video enim in Catonis et in Bruti libris nominatim fere referri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:2)
Quamquam te quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id restinguendum vix conarer accedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:1)
me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:2)
nihil mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre non potuissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:3)
Quid in omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:2)
Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:4)
" "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:3)
" Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit - tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri - "in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:8)
" "Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:9)
" Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION