라틴어 문장 검색

virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem, neque eam queo locare cuiquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 226)
At nihil est dotis quod dem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2104)
Illis legibus, cum illa dote quam tibi dixi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2135)
illud facito ut memineris, convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2144)
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 31)
quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 58)
hoc si ita fiat, mores meliores sibi parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt, ego faxim muli, pretio qui superant equos, sint viliores Gallicis cantheriis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 59)
Nulla igitur dicat equidem dotem ad te adtuli maiorem multo quam tibi erat pecunia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 514)
haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus incommoditates sumptusque intolerabiles.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 541)
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 154)
6M (Pistoclervs) quae sodalem atque me exercitos habet Non.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 137)
saluto te, vicine Apollo, qui aedibus propinquos nostris accolis, veneroque te, ne Nicobulum me sinas nostrum senem prius convenire quam sodalem viderim Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam Mnesilochus misit super amica Bacchide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 12)
salutem tibi ab sodali solidam nuntio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 214)
nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 24)
sed eccos video incedere patrem sodalis et magistrum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 216)

SEARCH

MENU NAVIGATION