라틴어 문장 검색

qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat togae praetextae usum munus impetravisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:2)
Στείχετε μαιόμενοι Σικελῶν Σατούρνιον αἶαν Ἡδ’ Ἀβορειγενέων, Κοτύλην, οὗ νᾶσος ὀχεῖται, Οἷς ἀναμιχθέντες δεκάτην ἐκπέμπετε Φοίβῳ Καὶ κεφαλὰς ἅιδῆ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα· acceptaque sorte, cum Latium post errores plurimos adpulissent, in lacu Cutiliensi enatam insulam deprehenderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 28:2)
Deinde Homerus omnes quos in catalogo enumerat etiam pugnantes vel prospera vel sinistra sorte commemorat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 6:1)
Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 13:2)
Quos perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:1)
O miserae sortis, quod non in Punica nati Tempora, Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:25)
sortisque deorum Ignarum mortale genus, per fulmina tantum Sciret adhuc coelo solum regnare Tonantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:9)
Sic, o summe parens mundi, sic sorte secunda Aequorei rector facias, Neptune, tridentis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:65)
Abscidit nostrae multum sors invida laudi, Quod non cum senibus capti natisque tenemur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:55)
Cum sorte cruenta Fratribus incurrant fratres, natusque parenti, Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra Exegere enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:91)
Quae cum populique ducesque Casibus incertis et caeca sorte pararent, Solus in ancipites metuit descendere Martis Appius eventus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:43)
Nec te vicinia leti Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:76)
Sors ultima rerum In dubios casus et prona pericula mortis Praecipitare solet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:69)
sed sorte frequenti Plebeiaque nimis careo dimissa marito.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:29)
secura videtur Sors tibi, cum facias etiam nunc vota, perisse?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION