라틴어 문장 검색

quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit - omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt - , sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:3)
Pompeium vidissent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:4)
crās ad theātrum redī et scholam meam audī.’
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa24)
ad Acadēmīam reversus, multitūdinem iuvenum invēnit theātrum frequentantium.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit29)
vix enim sēderat cum plērīque seniōrēs theātrum intrāvērunt ā Brūtō ductī.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit32)
ille manūs sustulit eōs salūtāns, deinde sine verbō ē theātrō exiit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit45)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
Immo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia solet Ceterum ne [et] tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:9)
Nam et dum lavor ait paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:10)
"Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:1)
In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:7)
Aumatium dicitur locum secretum publicum sicut in theatris aut in circo.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIII*2)
Qui simul advenit, rumor de tibicine Fremit in theatro.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.9)
Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi civis, perinde felicis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 1:1)
Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION