라틴어 문장 검색

Ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexit et disciplinam superstitione delusit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:8)
"Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur Et Canis arenti torreat arva siti, Quamvis praetexens picta ferrugine caelum Venturam anticipet imbrifer arcus aquam."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 427)
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 15)
me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)
statua in comitio posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:2)
pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 149:1)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha15)
L. Minucius bove et statua aurata extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 173:1)
legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 186:1)
legatis Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem p. morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha9)
pontifex eum togam praetextam sumere iussit et velato capite, manu subter togam ad exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 125:1)
additus triumpho honos, ut statuae equestres eis - rara illa aetate res - in foro ponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:2)
Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 635:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION