라틴어 문장 검색

Aes prima statuae causa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:2)
Non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:5)
Neque enim statua ista doryphoros aut diadumenos vocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:7)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:3)
Hunc esse qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:3)
Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:3)
Ducit illum ad tribunal Aeaci:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:1)
ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 4:15)
Ascendit praetor tribunal spectante prouincia;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 9:2)
Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:7)
in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:9)
ad statuas tuas confugiam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 9:14)
"Statuam, inquit, tibi posui:"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 18:8)
Quid tribunal et currus ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION