라틴어 문장 검색

et haec est vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5308)
vel 'aptare' adiungere vel adfigere, ut stellis ardentibus aptum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5523)
vicinus enim est eius circulus terrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7425)
arcturum stella est post caudam maioris ursae, posita in signo bootae, unde arcturus dicta est, quasi ἄρκτου οὐρά. hanc quidam agere arcton dicunt, quia arceram veteres vehiculum vocabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7441)
pluviasque hyadas hyades stellae sunt in fronte tauri, quae quotiens nascuntur pluvias creant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7444)
quid quam ob causam 'properent se tinguere soles hiberni'. ratio hoc facit hemisphaerii, quia hieme breviore sol utitur circulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7451)
nam circuli septem sunt, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2556)
ergo tacita luna est, cuius circulus, terrae vicinus inmobili, minus sonat aliorum comparatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2558)
'axis' autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars septentrionis, aut spiritus, quo mundus movetur, ut axem umero torquet stellis ardentibus aptum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5129)
iterum adiunxit quod ad visum pertinet 'et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit'. hoc autem auspicium cum de caelo sit, verbo augurum maximum appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6938)
idaea clarum se condere silva stellae huius cursus ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6961)
Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper visam, et postquam pervenit, videri desiisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8015)
avguriis agimur divum pro ostentis, id est ex flamma, quae tempora Ascanii pasta est, cursu stellae, Creusae admonitione, quae dixit et terram Hesperiam venies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 51)
nam animabus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, unde et defluunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6310)
exurere sirius agros Sirius stella est in ore canis posita, quae annis omnibus oritur circa VIII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1411)

SEARCH

MENU NAVIGATION