라틴어 문장 검색

nam et pacem faciendam hortatur, et accusationem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, addit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat, quin natam egregio genero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3436)
nam quia scit virum fortem suam mortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 622)
et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 32)
nona fugae melior c. f. non, ut stultis videtur, Ver- gilius aut fugam servis suadet, aut eis indicat dies, quibus se a rapinis abstineant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2861)
nam hoc dicit, nulli se suadere illa nocte navigare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4562)
instabiles animos suadentes inanem vagandi licentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1051)
longa parenthesis usque ad illum versum 'hic iam galbaneos suadebo incendere odores'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2523)
Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:3)
Omnibus quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno post fuit eoque in Rostris sedente suasit Serviliam legem Crassus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:3)
His enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:7)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
sanos quidem homines a scribendo deterruit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:7)
non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. VI.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 13:5)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset alios a studiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION