라틴어 문장 검색

tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 2:4)
non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 2:4)
Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Theombrotum est, quem ait, cum ei nihil accidisset adversi, e muro se in mare abiecisse lecto Platonis libro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:1)
Eryma/nthiam haec vasti/ficam abiecit be/luam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:3)
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:4)
quae quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit, abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint). quid?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:5)
sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:4)
tamne ergo abiectus tamque fractus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:3)
hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:8)
Ergo in potestate est abicere dolorem, cum velis, tempori servientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:1)
Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates hominum indignorum sublevandas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:1)
nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:5)
mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:8)
cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata, sed ratione a se deiecta diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:5)
quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION