라틴어 문장 검색

Cave quicquam incipias, quod paeniteat postea.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 111)
Gravis animi poena est, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 196)
Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 212)
Imprudens peccat, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 271)
Male vincit is, quem paenitet victoriae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 366)
Sibi ipsi supplicium, admissi quem paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 714)
Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:2)
Cumque uidisset Albanum, mox ira succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offerre, ac discrimini dare praesumsisset, ad simulacra daemonum, quibus adsistebat, eum iussit pertrahi:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:2)
Siquidem, ut breuiter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldaeis succensus, Hierosolymorum moenia, immo aedificia cuncta consumsit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:7)
Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae magis magisque succensus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:4)
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:5)
Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:19)
Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:14)
Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.5)
"Nec te paeniteat duros subiisse labores Aut opera insuetas adteruisse manus, Nec, velit insidiis altas si claudere valles, Dum placeas, umeri retia ferre negent."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 429)

SEARCH

MENU NAVIGATION