라틴어 문장 검색

praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant - sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 360:3)
caedes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 146:1)
nihil moto tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 329:2)
nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 408:1)
"si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id quod ab nobis rogatur processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia vestra expectassem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 56:2)
posse instructos recta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 316:1)
in eo modo diversae sententiae erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 68:1)
quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 184:1)
multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:2)
haec ut me voltis adprobare adnitier, [lucrum ut perenne vobis semper suppetat] ita huic facietis fabulae silentium itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol2)
Quia non suppetunt dictis data.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 163)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis, si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1124)
Quin omini omnes suppetunt res prospere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 312)
quod agat aegre suppetit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 283)

SEARCH

MENU NAVIGATION