라틴어 문장 검색

cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 17:8)
adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.
(세네카, 행복론, Liber II 5:3)
Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parata est, non occidere constituat, sed immolare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 54:4)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
Cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.38)
Ne Priami quidem liberos immolaturus es.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 2:5)
dubitat, secunda deinde quem caede immolet.
(세네카, Thyestes 729:1)
Iamne immolari virgines credis nefas?
(세네카, Troades 345:1)
paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
2 facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare si supplicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:2)
tempta-vimus inter utrumque componere, nos maxume, quibus in eos novum ius professio vetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 3:1)
ego quoque lacrimas omnes perire definio, quas quisque profuderit, nisi quotiens deo supplicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 11:2)
hic Burgundio septipes frequenter flexo poplite supplicat quietem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:10)
quin potius supplicando meis medere languoribus neque per decipulum male blandientis eloquii aegrotantis adhuc animae fragilitatem gloriae falsae pondere premas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 4:2)
ad hoc quotiens iugum legis cervicibus superbientum per vincula praedicationis adstringitis, tunc deo tauros spiritaliter immolatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION