라틴어 문장 검색

Nam ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem tam summittere quam attollere decet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:2)
aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:2)
ex quo coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 14:3)
Vivebat tamen et vivere volebat, sustentante maxime uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantia verterat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 10:1)
Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 3:1)
'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 51)
dicat, multaque summisse, multa minanter agat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 122:3)
nil nisi sollicitae sint tua verba preces, tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra ad non mortalis brachia tende pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 171)
tamen ille rogavit summissa fugiens voce clientis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 325)
summisere oculos cum duce turba suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권234)
"cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes, conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus, haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas ( quicumque aspiciunt, mente carere putant) summissoque genu voltus in imagine divae figit et hos edit crine iacente sonos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권203)
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus impulit auras, atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, procubuit teneraque latus submisit in herba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:2)
Ille caput viridi fessum submisit in herba;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 49:6)
Salmacis extimuit loca que haec tibi libera trado, hospes ait, simulatque gradu discedere verso, tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit, flexuque genu submisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:6)
Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION