라틴어 문장 검색

quid tibi scribam nescio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 5:3)
quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 3:3)
erit tuae quoque fidei et humanitatis curare ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te mihi litteras referat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 3:5)
quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 11 3:1)
gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 1:1)
duabus tuis epistulis respondebo, uni, quam quadriduo ante acceperam a Zetho, alteri, quam attulerat Phileros tabellarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 1:1)
tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 5:8)
quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 1:3)
de Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 1:4)
tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 2:2)
quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 2:5)
nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen nequaquam tanta in hora est, quanta qui locis omnibus dispositi ab utraque parte scrutantur tabellarios et retinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 1:2)
nunc vero nactus occasionem, postea quam navigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam ad te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 1:4)
sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 4:8)
praeterea verebar ne, si ante quam ego incepta perficerem proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam, quae mihi cum Antonio non maior tamen quam Planco fuit itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas navis impositis et tibi et consulibus et Octaviano scripsi ut me faceretis certiorem quonam modo Nurimum possem prodesse rei p. sed, ut rationem ineo, quo die proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naves profectae sunt nulla enim post hiemem fuit ante eam diem navigatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION