라틴어 문장 검색

at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas.
(아풀레이우스, 변명 22:5)
pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint.
(아풀레이우스, 변명 36:2)
nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum?
(아풀레이우스, 변명 45:9)
Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit.
(아풀레이우스, 변명 55:7)
id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse.
(아풀레이우스, 플로리다 9:26)
* * * Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:1)
qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.
(아풀레이우스, 플로리다 15:34)
ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior.
(아풀레이우스, 플로리다 17:12)
Mox in urbe Latia advena studiorum, Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore, nullo magistro praeeunte, aggressus excolui.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:7)
"asperam denique ac prolixam viam sine labore ae taedio evasi."
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:15)
"Mihi primam istam virtutis adoream ad exemplum duodeni laboris Herculei numerare, vel trigemino corpori Geryonis vel triplici formae Cerberi, totidem peremptos utres coaequando."
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:4)
"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)
"Sed et nos inquam Ipsi parati sumus hic ibidem pro cavea ista excubare noctes, ut aestus et vexationis incommodo bestiae fatigatae et cibum tempestivum et potum solitum accuratius offeramus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:60)
"Nihil indigemus labore isto vestro;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:61)
"et illico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus assiduis laboribus spes incitabat et votum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION