라틴어 문장 검색

Tenuerunt et patres qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia facientes azyma, quae Graece ἐγκρύφιας dicuntur, eo quod abscondantur in cinere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:4)
Cum igitur in eorum terram fueris ingressus, quos advertis propter levitatem, inquietudinem, et instabilitatem morum, possessione dejectos, tu teneto constantiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:20)
Fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:18)
Justitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Judas, non in peccatum facta esset ejus oratio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:20)
Defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset justitiam, Domino debuit primitiva munera, non posteriora deferre.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:28)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:17)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
Et foris igitur et intus apta compage connexum sibi adhaeret, et habitudine propria quam --- Graeci dicunt, tenetur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:4)
Vermiculi quoque si aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco tenentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:8)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
Quid enim proderat ut tabulas tenerent, quarum praescripta tenere non possent?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:27)
ubi autem proposito suo viderit aliquorum recalcitrare naturam, velut ad hospitium familiare sibi revolat et recurrit, quam sapiens et industrius tamquam manu quadam mentis festinat excipere, omne cor aperiens suum quo etiam eam absentem tenebat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:8)
Quid praeterea sibi velit quod tenuit septem diebus aliis columbam, et iterum emisit eam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:1)
Nos igitur hujusmodi divisionem teneamus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION