라틴어 문장 검색

Ita ut iam nihil videretur addi posse ad huius magni regis mundanam felicitatem usque ad summum fastigium evectum (sive quis intueatur excelsas illas liberorum suorum nuptias, sive famam eius longe lateque per orbem sparsam, sive divitias fidem fere superantes, sive successuum suorum perpetuam constantiam), praeter mortem opportunam quae eum ab aliquo fortunae impetu futuro subduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:4)
Neque tamen defuerunt, qui ausu majore omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo et destruendo aditum sibi et placitis suis fecerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:58)
Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
Atque homines tamen simili malesano impetu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:18)
quod adhuc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per demonstrationes quae fiunt per syllogismum, jampridem edocto et assuefacto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:3)
nemini dubium esse posse, quin iisdem quaerentibus et hoc agentibus, idque via et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:5)
mirabile quiddam esse et durum, quod nos omnes scientias atque omnes authores simul ac veluti uno ictu et impetu summoveamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 302:2)
ut non sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:6)
Verum et in his ipsis instantiis adhibenda est cautio, et cohibedus impetus intellectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:9)
At posterius hoc si in causa sit, sequitur ut quo propius gravia appropinquant ad terram, eo fortius et majore cum impetu ferantur ad eam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:5)
At bonum, ut fieri amat in violentis motibus, in primo impetu fortissimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:5)
Nam intermissio impetum redintegrat et adauget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:5)
Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:12)
Hoc autem tempestivum fuerit maxime, si pone nos respiciamus quamprimum impetum irae resedent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:3)
Secundo, ut impetus eorum fortior et validior sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION