라틴어 문장 검색

absiliunt pontes, tectique prementis saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus utitur et truncas rupes in templa domosque praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권398)
sed bellicus agger curribus et clipeis Graiorumque omnibus armis sternitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권24)
noctem adeo placidasque operi iunxere tenebras, certamenque immane viris, quo concita tendant agmina, quis visas proclamet ab aggere Thebas, cuius in Ogygio stet princeps lancea muro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권314)
Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 10:2)
Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius seruiret, (tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parua sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat ad duplex uadum, cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:2)
Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].8)
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro pendebat laeua garrula parte lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 416)
aggere et fossis et muro circumdat urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 452:4)
Esquilias vidimus ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 748:3)
Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus in aede Quirini consulitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 232:1)
quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 52:1)
inde clamore sublato ac testudine facta subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 467:2)
quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 89:1)
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:2)
pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et evadere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION