라틴어 문장 검색

Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:3)
Hoc pius Aeneas misso certamine tendit gramineum in campum, quem collibus undique curvis cingebant silvae, mediaque in valle theatri circus erat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:1)
Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri incensas perfert naves Eumelus, et ipsi respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 25:1)
Congressi iungunt dextras mediisque residunt aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:8)
Exin quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:7)
resonant late plangoribus aedes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:5)
Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:3)
aut illae pedibus conexae ad limina pendent, aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:3)
Vile potabis modicis Sabinum cantharis, Graeca quod ego ipse testa conditum levi, datus in theatro cum tibi plausus, clare Maecenas eques, ut paterni fluminis ripae simul et iocosa redderet laudes tibi Vaticani montis imago.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 201)
O Venus regina Cnidi Paphique, sperne dilectam Cypron et vocantis ture te multo Glycerae decoram transfer in aedem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 301)
paulum severae musa tragoediae desit theatris:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 12)
te Iovis inpio tutela Saturno refulgens eripuit volucrisque Fati tardavit alas, cum populus frequens laetum theatris ter crepuit sonum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1710)
reddere victimas aedemque votivam memento;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1712)
verum ubi oves furto, morbo periere capellae, spem mentita seges, bos est enectus arando, offensus damnis media de nocte caballum arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 753)
"spissis indigna theatris scripta pudet recitare et nugis addere pondus,"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1921)

SEARCH

MENU NAVIGATION