라틴어 문장 검색

Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:2)
Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:5)
Ille, qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit En impero Argis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:2)
in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:3)
Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 71:4)
Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:1)
Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:1)
Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:5)
Graeci coeperunt in theatro postulare ut Sabinus maximum magistratum gereret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 19:3)
nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 146:2)
Sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 67:3)
Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:1)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
Conlaticiis et ad dominos redituris instrumentis scaena adornatur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 52:3)
Hoc omnis ista quae in foro litigat, spectat in theatris, in templis precatur turba dispari gradu vadit;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION