라틴어 문장 검색

Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea in P σ ex fin.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말257)
hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:1)
eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:3)
Aristoteles, longe omnibus - Platonem semper excipio - praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur, quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:1)
num eloquentia Platonem superare possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:12)
Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea omnia primumque de animorum aeternitate non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:1)
errare mehercule malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis vera sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:4)
Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 48:3)
ut enim rationem Plato nullam adferret - vide, quid homini tribuam - , ipsa auctoritate me frangeret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 48:4)
ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro explicata, a me autem posita est in sexto libro de re p.:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 52:2)
licet concurrant omnes plebei philosophi - sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur - , non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:1)
quam quidem Plato recordationem esse volt vitae superioris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:2)
cumque nihil esset . . . , ut omnibus locis a Platone disseritur - nihil enim putat esse, quod oriatur et intereat, idque solum esse, quod semper tale sit quale est (ἰδέαν appellat ille, nos speciem) - , non potuit animus haec in corpore inclusus adgnoscere, cognita attulit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:1)
nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram inligavit, effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 62:1)
philosophia vero, omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION