라틴어 문장 검색

Vetulaautem ut vidit hominem pecuniam habentem, surrexit atque inquit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:46)
Et ita bono ingenio vetulae reddita fuit viro summa pecuniae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:50)
Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod levius vir pecuniam suarum recuperaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 107:2)
Quod simul audivit, divitem et pauperem et pecuniam sibi praesentari praecepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:23)
Qui pecuniam congregat, multum laborat et vigiliis tabescit neperdat;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 145:2)
Laudas congregare pecuniam?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 146:2)
Acquire, sed iuste et in bono dispende nec in thesauro reconde.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 146:4)
Quod Deus donavit, serva et fac inde voluntatem tuam etnon inquiras, unde mihi tanta pecunia venerit!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:9)
Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum novi adire?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 208:6)
Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus non suffecit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:8)
Postea vero datopro annona thesauro vitam fame vel siti laborantium quousque potuit sustinerenon distulit, nec suffecit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:9)
Domine, lenitas vestrae maiestatis in vestri filium consiliarii, cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:14)
modo namque nec vos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus superfluedilapidavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:15)
Pater etenim meus congregavit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis posset comburerevel aliquis casus eripere reliquit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:21)
Alexander ex auro fecit thesaurum:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION