라틴어 문장 검색

uti enim organa aeneis lamminis aut corneis ἠχεῖα ad chordarum sonitum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장24)
itaque ut potuero quam apertissime ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam finitionesque sonituum designabo, uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장3)
namque cum flectitur inmutatione, vox statuit se in alicuius sonitus finitione, deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo constans apparet sensibus, uti in cantionibus cum flectentes vocem varietatem facimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장10)
Sonitus, qui graece φθόγγοι dicuntur, in unoquoque genere sunt X et VIII, e quibus VIII sunt in tribus generibus perpetui et stantes, reliqui X, cum communiter modulantur, sunt vagantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장22)
ita X sonitus propter translationes in generibus efficiunt triplicem modulationum varietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장33)
Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장38)
[et ei concentus procreantur ex coniunctione sonituum, qui graece φθόγγοι dicuntur.]
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장39)
Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron, diapente ex ordine ad disdiapason.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장1)
in mediana autem prima in extremis cornibus ad chromaticen hyperbolaeon habentia sonitum ponantur, in secundis ab his diatessaron ad chromaticen diezeugmenon, in tertiis ad chromaticen synhemmenon, quartis diatessaron ad chromaticen meson, quintis diatessaron ad chromaticen hypaton, sextis ad paramesen, quod et ad chromaticen hyperbolaeon diapente et ad chromaticen synhemmenon diatessaron habet consonantiae communitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장9)
In medio nihil est conlocandum, ideo quod sonitum nulla alia qualitas in chromatico genere symphoniae consonantiam potest habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장10)
in summa vero divisione et regione cellarum in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon fabricata vasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron ad diatonon , tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis diatessaron ad diatonon meson, quintis diatessaron ad diatonon hypaton, sextis diatessaron ad proslambanomenon, in medio ad mesen, quod ea et ad proslambanomenon diapason et ad diatonon hypaton diapente habet symphoniarum communitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장11)
Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci περιάκτοι dicunt ab eo, quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes singulares species ornationis, quae, cum aut fabularum mutationes sunt futurae seu deorum adventus, cum tonitribus repentinis [ea] versentur mutentque speciem ornationis in frontes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장30)
contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장11)
Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatem altitudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda, quae est proxima angulo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장18)
item a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones sub altitudines caeli nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum exprimuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION