라틴어 문장 검색

non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod eum iudices cui summovetur, quam te quem lictor semita deicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 60:1)
Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul contineant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:4)
Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:4)
Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 20:5)
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 4:2)
Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 5:1)
- in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:3)
Sive enim non respuit, humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:4)
Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:7)
Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 13:11)
Libens accepit non dilutum honorem et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 83:1)
Deinde adicienda omnis humanitas.
(세네카, 행복론, Liber II 44:1)
Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat."
(세네카, 행복론, Liber II 68:8)
ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia impulit, regere.
(세네카, 행복론, Liber III 30:2)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION