라틴어 문장 검색

non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 34:2)
Secundo deinde amne defluxit aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 3:1)
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 4:1)
eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum secundo amne devehitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 4:2)
At, qui in agris erant proximis flumini - frequentes autem vicos maxime in ripa habebant - ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 6:1)
Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem expectare se iusserat, repetit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 19:3)
Quarto deinde die secundo amne pervenit ad oppidum, quod in regno imo erat Sambi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 20:1)
Ducibus deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 35:1)
Quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 2:2)
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 8:1)
Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 23:2)
Non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:2)
Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit evectusque os eius CCCC stadia processit in mare tandem voti sui compos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 30:1)
vel eodem amne vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 4:2)
insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse - singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION