라틴어 문장 검색

Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus, victoria est autem pro quo certaveris obtinere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:5)
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
Etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:1)
Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:11)
id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 9:1)
Brutus prior concedente collega fasces habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 9:2)
haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:1)
ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 127:1)
vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, Romanus sum, inquit, civis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 129:1)
dimisso senatu consules in tribunal escendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:1)
redeunt in tribunal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 304:1)
quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, devolant de tribunali ut lictori auxilio essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 305:1)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:2)
is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua criminibusque regnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 211:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION