라틴어 문장 검색

per multas horas intenti utrimque velut iam futurum impetum expectavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 237:1)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
et iam utrimque sternebantur muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 364:1)
per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro vallo stetere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 433:1)
item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diversae deligabantur falces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 471:1)
amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 476:2)
ad hoc colloquium utrimque ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 310:2)
ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque quae fuerant in priore proelio erant praeter animos et victoribus ab re secunda auctos et hostibus fractos, quia, etsi non ipsi victi erant, suae gentis hominum cladem pro sua ducebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 327:1)
utrimque legatio missa Romam est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 387:1)
unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 497:1)
multi utrimque cadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 500:2)
haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 341:1)
eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 390:1)
e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 587:2)
obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 313:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION