라틴어 문장 검색

nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 238:2)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)
alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 635:2)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis quam vellet in arcanos sermones est coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 181:2)
sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 234:1)
postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in Macedonia esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 379:1)
in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 432:2)
nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent conquisitos abductosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 9:2)
itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum componere cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 176:1)
quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 232:1)
qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 262:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION