라틴어 문장 검색

eademque utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 5:3)
umor in usu medentium est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장8)
adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:3)
Apud Macedonas quoque cum forte panem quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas notaverunt, territoque rege Aristander, peritissimus vatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum ait:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 17:1)
namque Vinia Manilo, qualis Idalium colens venit ad Phrygium Venus iudicem, bona cum bona nubet alite virgo, floridis velut enitens myrtus Asia ramulis, quos hamadryades deae ludicrum sibi rosido nutriunt umore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 612)
Argenteas etenim scuticas in purpureo deferebat extrinsecus, et intrinsecus mentem in amore virtutum vitia repellentem. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 8:4)
"quidquid enim in me fuit umoris, cxcoctum est,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:32)
Virga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem Dei unione fecunda.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:30)
Sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et intrinsecus deaurata, custos legis domini.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:11)
Sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:12)
quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentiae sumus, quae sponsa intrante cum sponso remanemus extrinsecus?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:30)
Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur et nullos extrinsecus quaerit ornatus?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:15)
omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:8)
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X12)
si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera, nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII50)

SEARCH

MENU NAVIGATION